Stellio

Quod scripsi, scripsi!


48. | Stellio || est salamandra. Est autem etiam stellio animal quadrupes
qui | ex suo colore sic vocatur quia terga depicta interlucentibus
oculis habet in modum stellarum. Hic scorpioni adeo est
contrarius, quod visus a scorpione terrorem scorpio accipit atque [15]
torporem.
| Dicit enim Plinius quod stellio serpens est et venenum eius
est mortiferum contra quod remedium sunt tritae carnes scorpionis.
Dicit etiam quod vinum in quo submersus et mortuus fuerit stellio,
lentigines abducit in facie. Dicit etiam quod fel stellionum in aqua [20]
tritum, mustelas occulto congregat instinctu. Idem dicit quod stellio
scorpionibus maxime contrariatur et insequuntur se invicem odio
naturali: sed quia stellio maior est atque validior, adeo scorpio timet
eum, ut viso eo frigido perfundatur sudore. Avicenna morsum stelh'onum
in eodem genere nocumenti ponit cam morsu lacertarum: quia [25]
stellio et lacerta similia fere sunt animalia quadrupedia II nisi quod
stellio piger est et dorso et cauda magis latus quam lacerta et guttatus,
cum lacerta sit unius coloris.

Alberti Magni 'De animalibus', p. 1572

Comentarios